Catilina secondo Sallustio

L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic (a costui, a lui, gli) ab adulescentia bella intestina caedes rapinae discordia civilis grata fuere (=fuerunt), ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae algoris vigiliae, supra quam cuiquam credibile est (fuit). Animus audax subdolus varius, cuius rei libet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus  (fuit); satis eloquentiae, sapientiae parum (habuit). Vastus animus immoderata incredibilia nimis alta semper cupiebat.

Hunc post dominationem L. Sullae libido maxima invaserat rei publicae capiendae (di impadronirsi dello stato); neque id quibus modis assequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat.

Dopo la dominazione di Silla l’aveva invaso il desiderio sfrenato di impadronirsi dello stato nè si curava minimamente del modo, pur  di procurarsi il potere.

8Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae (utraque) iis artibus auxerat, quas supra memoraui. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessima ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. .