Ablativo assoluto: frasi da Eutropio

Liber 1

[2] Condita civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, haec fere egit. Multitudinem finitimorum in civitatem recepit, centum ex senioribus legit, quorum consilio omnia ageret, quos senatores nominavit propter senectutem Tum, cum uxores ipse et populus suus non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbi Romae nationes atque earum virgines rapuit…Commotis bellis propter raptarum iniuriam Caeninenses vicit, Antemnates, Crustuminos, Sabinos, Fidenates, Veientes.

 

Tarquinius Priscus, factis muri set chloacis, Capitolium inchoavit.

 

…veniensque ad urbem rex (Tarquinius Superbus), portis clausis,  exclusus est, cumque imperasset annos quattuor et viginti cum uxore et liberis suis fugit.

 

C. Fabio et L. Virginio consulibus trecenti nobiles homines, qui ex Fabia familia erant, contra Veientes bellum soli susceperunt, promittentes senatui et populo hostes profligare sed omnes ….in proelio conciderunt. Unus omnino superfuit ex tanta familia, qui propter aetatem puerilem duci (0 essere condotto) non potuerat ad pugnam. Post haec census in urbe habitus est et inventa sunt civium capita CXVII milia CCCXIX.

 

Liber II

[4] L. Genucio et Q. Servilio consulibus mortuus est Camillus. Honor ei post Romulum secundus tributus est.

(8) Quintus Fabius Maximus,  occasione reperta, felicissime dimicavit et Samnitas delevit. Ob quam rem a dictatore capitis damnatus est, quod se vetante pugnavisset, sed ingenti favore militum et populi liberatus est.

9] Postea Samnites Romanos T. Veturio et Sp. Postumio consulibus ingenti dedecore vicerunt et sub iugum miserunt.

[10] Interiectis aliquot annis iterum se Gallorum copiae contra Romanos Tuscis Samnitibusque iunxerunt, sed cum Romam tenderent, a Cn. Cornelio Dolabella consule deletae sunt.

 

Liber 2 11] Eodem tempore Tarentinis, qui iam in ultima Italia sunt, bellum indictum est, quia legatis Romanorum iniuriam fecissent. Hi Pyrrum, Epiri regem, contra Romanos in auxilium poposcerunt, qui ex genere Achillis originem trahebat. Is mox ad Italiam venit, tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt. Missus est contra eum consul P. Valerius Laevinus, qui cum exploratores Pyrri cepisset, iussit eos per castra ducere, ostendere omnem exercitum tumque dimittere, ut renuntiarent Pyrro quaecumque (cerca quicumque)  Romani agerent. Commissa mox pugna, cum iam Pyrrus fugeret, elephantorum auxilio vicit, quos incognitos Romani expaverunt.

 

(liber 1) [18] Anno trecentesimo et altero ab urbe condita imperium consulare cessavit et pro duobus consulibus decem facti sunt, ut summam potestatem haberent, decemviri nominati. Sed cum primo anno bene egissent, secundo unus ex his, Ap. Claudius, Virginii … filiam virginem corrumpere voluit(cerca volo) ; quam pater occidit, ne stuprum a decemviro sustineret, et regressus ad milites movit tumultum. Sublata est decemviris potestas ipsique (= et ipsi cioè ed essi stessi) damnati sunt.