Pirro, Fabrizio e il medico traditore

2) Pyrrhus, postquam arma coniunxit cum Samnitibus, Lucanis, Bruttiis, Romam perrexit et omnia ferro ignique vastavit.
A senatu Romano contra Pyrrhum Fabricius missus est ut hostem ex Italia pelleret. Cum Pyrrhus cognovisset Fabricium pauperem esse, animum eius temptare statuit; promisit enim Fabricio quartam partem regni et eum  sollicitavit  ut patriam desereret. Sed Fabricius, vir insignis integritate honestateque, turpem condicionem repudiavit.

Deinde cum Pyrrhus Romanique vicina castra haberent, medicus Pyrrhi nocte ad Fabricium venit et promisit  Pyrrhum occidere * veneno, pro ingenti praemio pecuniae. Cum verba iniqua audivisset, Fabricius vehementi ira exarsit et imperavit militibus suis ut medicum catenis vincirent et ad regis castra reducerent. Tum rex, ingenti admiratione motus, dixit Fabricium vere locupletem esse et multa possidere quia modica desiderabat.

* testo corretto “se Pyrrum occisurum esse”