La Regola dei Templari

4. At vero Christi milites securi praeliantur praelia

Domini sui, nequaquam metuentes aut de hostium caede

peccatum, aut de sua nece periculum, quandoquidem mors

pro Christo vel ferenda, vel inferenda, et nihil habeat

criminis, et plurimum gloriae mereatur. Hinc quippe

Christo, inde Christus acquiritur, qui nimirum et libenter

accipit hostis mortem pro ultione, et libentius praebet

seipsum militi pro consolatione. Miles, inquam, Christi

securus interimit, interit securior. Sibi praestat cum interit,

Christo cum interimit. Non enim sine causa gladium portat:

Dei enim minister est ad vindictam malefactorum, laudem vero

bonorum.

Sane cum occidit malefactorem, non homicida, sed, ut

ita dixerim, malicida, et plane Christi vindex in his qui male

agunt, et defensor christianorum reputatur. Cum autem

occiditur ipse, non periisse, sed pervenisse cognoscitur.

Mors ergo quam irrogat, Christi est lucrum; quam

excipit, suum. In morte pagani christianus gloriatur, quia

Christus glorificatur; in morte christiani, Regis liberalitas

aperitur, cum miles remunerandus educitur. Porro super

illo laetabitur iustus, cum viderit vindictam. De isto dicet

homo: si utique est fructus iusto? Utique est Deus iudicans eos in

terra.

Non quidem vel pagani necandi essent, si quo modo

aliter possent a nimia infestatione seu oppressione fidelium

cohiberi. Nunc autem melius est ut occidantur, quam certe

relinquatur virga peccatorum super sortem iustorum, ne forte

extendant iusti ad iniquitatem manus suas.