Attilio Regolo

L. Manlio Vulsone et M. Atilio Regulo consulibus, bellum in Africam gestum est. Contra Hamilcarem, Carthaginiensium ducem, in mari Romani pugnaverunt et is victus est. Nam, perditis sexaginta quattuor navibus, retro se recepit. Romani viginti duas amiserunt. Sed cum in Africam transissent (transivissent), primam Clyeam, Africae civitatem, in deditionem acceperunt. Consules usque ad Carthaginem processerunt, multisque vastatis (urbibus) Manlius victor Romam remeavit et viginti septem milia captivorum reduxit, Atilius Regulus in Africa remansit. Is contra Afros multas legiones instruxit. Contra tres Carthaginiensium duces dimicans, victor fuit, decem et octo  milia hostium cecidit, quinque milia cum decem et octo elephantis cepit, septuaginta quattuor civitates in fidem accepit. Tum victi Carthaginienses pacem a Romanis petiverunt.( Quam )cum Regulus RECUSARET, nisi durissimis condicionibus,   EAM dare, Afri auxilium a Lacedaemoniis petiverunt.

…..